# Carmen de sanguinis circuitu 4

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu, OPRMEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/4

Projiciere Canis, nec tabo membra liquescent;
Nec tu nocturnis raptus laniabere monstris,
Nec putrescentes corvus populabitur artus.
Sed si (quod fore confido) mihi docta Minerva
Riserit indulgens, votisque vocatus Apollo
Annuerit caeptis, nunquam tua fama peribit;
Sed quacunque mei pertinget gloria facti,
Tu quoque notus eris, totoque legeris in Orbe
Clarus, & aeternum vives moriture Lycisca.
Talia narrabat surdo, dextraque coruscos
Cultellos effert, gladiisque micantibus instat.
Ut verò vulnus sensit fera, corpore toto
Contorquet sese, & fremitu gravis intonat acri;
Et simul infrendit nudatos spumea rictus,
Dente, oculoque minax frustra; tremor ilia pulsat;
Exercetque ferox vanam sine viribus iram.
Namque illum summo conantem insurgere nisu
Intorti cohibent nodi, clavique trabales.
At Senior nullo turbatus murmure pergit,
Et rigidos enses, & inexorabile ferrum
Perque leves tunicas, perque ultima viscera ducit;
Intentusque operi extremi penetralia Ventris
Pandit, & incisas properans divellere carnes,
Illas hinc atque hinc manibus detrudit; & inde
Introrsum adnutans fumantia conspicit exta.
Hîc Jecur immensum vasto se pondere jactat,
Et tumet, & Tyrium vincit splendore venenum;
Sic pulchrùm nitet, & nativo fulgurat Ostro.
Haec domus, ut fama est, tenerorum tristis Amorum; Hinc procul intentans saevus sua tela Cupido, Mollia languenti succendit pectora flammâ. Sive hîc vi magnâ, & multo percocta calore,
Immutata novum sumunt alimenta ruborem:
Seu potiùs nimio sanguis flagrantior aestu,
Hîc saecem nocuam, atque acri flavedine Bilem
Exuit ardentem, & latices deponit amaros.
Quod superest oleo, & molli pinguedine lentum
Et servat longos, faciles & concipit ignes.
Hinc autem contra, & diversâ in sede recumbit
Splen, & mole minor, facieque obscurus, & usu.
Hunc levibus perhibent Pulmonem agitare cachinnis; Aut succum austerum, atque humores colligit atros;

---

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Carmen_de_sanguinis_circuitu.
