# Carmen de sanguinis circuitu iii

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-grove/carmen-de-sanguinis-circuitu/iii

sectis, eorumque ortu notaverat; graviterque questum esse eas chartas, in quibus ista, aliaque descripta fuerant, militum rapinis periisse; arreptâ hinc occasione, ipsum de omni Bello Civili, mirisque, quae apud nos factae sunt, rerum conversionibus vaticinantem facio. Tum quaedam de felicissimo Regis in Angliam adventu praelocutus, nonnulla de Societate Regiâ, Optimi, Clementissimique CAROLI auspiciis institutâ, paulò prolixiùs adjicit, quasi summis Philosophiae Naturalis incrementis delectatus; atque inde ad Sanguinis Circuitum, quasi fluctu quodam delatus relabitur. Haec aliaque aspersa sunt, ut te, Lector, aliquâ saltem varietate recrearem. Opusculum istud, qualitercunque absolutum, Viris aliquot Poetices pariter, ac Medicinae peritis ostendendum curavi; cumque illi nihil in eo magnoperè reprehenderent, alii verò edendum putarent, illud ego in publicum prodire passus sum. Adjunxi praeterea quaecunque mihi, aut puero olim, aut juveni exciderant, quae quidem reperire potui; pleraque ante sparsim edita, reliqua nunc de lacera papyro descripta sunt neque aliâ sanè de causa, nisi ut in mediocrem fasciculum excrescerent. In his nonnulla sunt quorum argumentum à Poetarum genio quàm maximè abhorrere videatur. Sed mos est apud Cantabrigienses, ut quicunque aliquâ de re in Comitiis disputaturi sunt, de eâ amicorum aliquis carmine quasi praeludat. Hinc quaedam ad Medicinam, & Jurisprudentiam spectantia reperies; iis autem caeterisque, quae nunc damus, si pro humanitate tuâ veniam concesseris; indigneris quantum voles, neque haec solùm, sed & mea omnia iratissimis Grammaticis relegenda tradas; imò mihi graviùs etiam quàm nunc succenseant Musae, Gratiaeque omnes, si unquam posthac, vel tribus verficulis, aut ipsi, aut tibi molestus fuero. Valè. T. III. ag. 11. lin. 28. Quod, leg. Quid. Pag. 16. lin. 17. Num, ieg. Nam. P. 18. A lin. 25. Sithera, leg. Cithara.

---

Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Carmen_de_sanguinis_circuitu.
