# Plantarum umbilleiferarum distributio nova 12

Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova, LAE LOBATAE MAJORES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-morison/plantarum-umbilleiferarum-distributio-nova/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-morison/plantarum-umbilleiferarum-distributio-nova/12

Insuper notandum, quod mire ludat natura in hujusce foliorum appositione: prima enim folia, quae edit per terram strata, plurffariam apii palustris ritu altiuscule sunt incisa; quae immediate ex radice pronascuntur in ambitu sunt serrata; quae autem ramusculorum divaricationibus subsunt, circinatae sunt rotunditatis, perfoliatae foliorum instar, à caule ramisque transaddacta, seu transfossa. Semen fert fuscum, seu subnigrum, subrotundum, Brassicae majoris semini par. Inter omnes Vmbellas similem huic reperire non licet, propter mirandam variationem foliorum inferiorum per terram stratorum, & superiorum caulium, seu ramorum alas infrà amplectentium, forma acetabuli in Periclymeno. Semina utriusque, & majoris, & hujus, tribus striis, seu carinis eminentioribus, sulcisque depressioribus afficiuntur, suntque nigra, rugosa, calida, & valde aromatica. Locus & tempus. Provenit prius in Insulis adjacentibus potentissimae & florentissimae illi Insulae, ubi nos primo aëra hausimus Magnae Britanniae. adum ex Insula Creta adnos delatum. Nomina. Prius dicitur Smyrnium, Matth. Lug. Cam. Petroselinum Alexandrinum, Trag. Hipposelinum, Fuch. Dod. Hipposelinum, seu Smyrnium vulgare, Park. Smyrnium semine magno nigro, seu Macerone, F. B. zum gmyrnium Greticum, Matth. Lugd. Cam. Ger. Park. Smyrnium Amani montis, Dod. perfoliata altera, Lugd. Temperamentum & vires. Primum calidi & sicci est temperamenti. Angelicam, & ligusticum acrimonia & fervore, vique expulsiva antecellit; quod ad caetera parium sunt facultatum. Vide Iob. Bauh. pag. 124. Tom. 3. Part. 2. col. 1. qui ibidem diffuse de usu Smyrnii veterum agit. De seminibus striatis majoribus praedictarum umbellarum consule Tabulam generalem iconum seminum Min Nn Oo Pp Qq RrSs. De foliis lobatis vmbellarum hujus membri vide Tab. icon. 4. ubi levisticum & astrantia adinstar caeterarum omnium umbellarum lobatarum hujus membri offeruntur.

---

Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Plantarum_umbelliferarum_distributio_nova.
