# Plantarum umbilleiferarum distributio nova 17

Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova, VMBELLAE FOLIIS PLVRIFARIAM DIVISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-morison/plantarum-umbilleiferarum-distributio-nova/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-morison/plantarum-umbilleiferarum-distributio-nova/17

Eseli. Est vel frutex, vel herba. Fruticem, seu potius subfruticem hunc, lignea conUstantem substantiâ, licet non habeat folia multifariam divisa, (reliquarum Vinbellarum hujus subalterni generis more) tamen quia flores, & semina Vmbellatim disposita, striata, majora fundit, ejusdem formae, odoris, & saporis cum aliis seselion speciebus, inter congeneres collocavimus. Hoc passim in spluribus aliis praestare cogimur, ut in divisione superiore. V. g. Sium foliis ferulaceis, propter omnimodam cum reliquis omnibus siis, folia lobata gerentibus, in partibus nobilioribus, odore, & sapore, conformitatem, eisdem adjunximus: idem de aliis observabis. Quin & seseli praedictum à caeteris sequentibus praecipue hoc duplici nomine facile distinguitur, primo quod sit frutex, secundò quod perpetua fronde vireat. Folium producit integrum, nulla ex parte scissum, nec serratum, quod tamen in aliis omnibus ferulaceis seu Umbelliferis contingit. Pediculus folii geniculos cingit, quod est instar umbelici oblongum, cavum, ut in pereclymeno. Quoniam vero caulis folia permeare videtur, quidam vulgo perfoliatam vocant. CEseli, herba. Vel est pratense, vel montanum. imum pratense. Vmbellifera est planta Esemine striato, majore ornata, cujus folia sunt multifariam divisa; quae, si contrectentur, gravem emittunt odorem. In omnibus pratis humidis satis est obvium, adum Montanum pannonicum 1. Clusii. Hujus folia sunt plurifariam dissecta cicutae ritu, semina breviora, & crassiora praedicti seminibus. Ejus datur & alia species, seu varietas, cujus folia multo tenuius adhuc scinduntur. Omnium seseleon flosculi sunt lutei, aut ex luteo herbacei, petalis reflexis donati. Locus & tempus. alSeseli frutex, Aethiopicum, in aridis & neglectis circa Monspessulum provenit, pedalis & sesquipedalis titudinis, at in hortos transtatum ad bicubitatem & tricubitalem ascendit altitudinem. Seseli herba, pratense, in pratis & ad margines vinearum, sylvarum humidarum, & in aliis humectis locis copiosè provenit. Montanum pannonicum 1. Clus. ejusque altera species foliis tenuioribus, in montibus Hungariae nascitur. Florent aestate, semina perficiunt Autumno, omnes hae seselion species. Nomina. Seseli frutex, Aethiopicum, Dod. Ger. Park. Aethiopicum, Lob. ad. Tab. verum, Lugd. Cam. Aethiopicum, fruticosum folio pereclymeni, P. B. zunim seseli herba, pratense Monspeliensium, ad. Lob. Lugd. Cam, pratense forte silaus Plinii, C. B. P. gium, montanum pannonicum I. Clus. Hist. montanum cicutae folio glabrum, C. B. P. Park. TempeSeseli calidum & siccum est. Stranguriam adjuvat, difficultatem spirandi tollit, menses, secundinas, faetumque educit.

---

Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Plantarum_umbelliferarum_distributio_nova.
