# Plantarum umbilleiferarum distributio nova 44-2

Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova, VMBELLAE ROSTRATAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-morison/plantarum-umbilleiferarum-distributio-nova/44-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-morison/plantarum-umbilleiferarum-distributio-nova/44-2

AYrrhis. Adeo supra dictis generibus intermediis pastinacae tenuifoliae, seu caMrotae, forma & incisura foliorum accedit, ut antequam semen producat, ex earum classe esse quivis diceret. Myrrhis tamen pro nota generica ab ultimo fine (fructificationis similitudine) petita hanc habeto, Omnis Myrrhis debet habere bina semina striata, oblonga, inferius crassiuscula, superius in mucronem definentia, avicularum rostris similia: dum adhuc virescunt junctim adhaerent, exsiccata sese separant; quod in omnibus Vmbellarum seminibus proprie dictarum infallibiliter contingit. Consule Tabulam generalem iconum seminum 34. 34. 35. 35. 36. 36. 37. 37. 38. 38. 39. 39. 39.a 39.b A duratione per διχτομίαν erit nobis annua, vel perennis. Annua prima dicitur, myrrhis annua semine striato aspero, oblongo, nodosa. Hujus caules ad genicula crassescunt, nedosque gerunt turbinatos, medulla vacuos, crassiores tamen quam in ulla Vmbellarum specie. Flores gerit albos in summis caulium bipedalium & tripedalium, quibus fatiscentibus succedunt semina rostrata bina, striata, aspera in convexa parte, imo omnibus reliquarum myrrhidum seminibus (praeter myrrhida odoratam) crassiora & majora: unde à nodositate caulium, flore albo, & semine striato, aspero, quam facillime à reliquis myrrhidum speciebus distinguitur. ada est foliis apii similibus, hirsutis. Semen habet asperum, parvum, breve, striatum, binatim junctum; estque milii majoris magnitudine, aut seminis anisi, vestibus praetereuntium adhaerens, sapore aromatico, acri parum, & dulci, amarore quodam mixto, non ingrato. Caulem profert ineunte vere (nam folia virent per totam hyemem, hirsutie rarâ mollique obducta) bicubitalem, in locis terrenis; in saxosis vero & glareosis, brevem, pedalem & bipedalem. Cicutae foliis (nisi quod parum minora, & dilutius virentia, hirsutie obducta sunt) valde accedunt hujus myrrhidis folia, cum hoc tamen intercedente discrimine, quod hujus Vmbellae secus alas ut in (palustris apii & sii ad alas floridi ritu) haerent, non in summis fastigiis caulium, ut in cicuta, & aliis Umbelliferis. zin Myrrhis annua semine striato, laevi. Hujus folia sunt petroselini foliis similia quoad divisuram, hirsuta, maculis cyaneis, subfuscis conspersa. Caulem ineunte vere emittit bipedalem.

---

Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Plantarum_umbelliferarum_distributio_nova.
