Latin
45.1 to 45.4
Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova 45.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ad radices sepium, &fossarum aggeres frequenter occurrit, in omnibus quas unquam adii regionibus; copiose etiam in omnibus sylvis caeduis provenit. Flosculos gerit albicantes, semina binatim juncta, striata, laevia; atque ad caulium geniculos singulos nodos gerit turbinatos, multo minores, &graciliores quam sunt myrrhidis nodosae semine striato, aspero, suprà hic à nobis descriptae; adeo laevitate seminum striatorum, &gracilitate tuberositatis ventricosae, turbinatae, myrrhis posterior 314 annua distinguitur à priori; quod cuilibet haec consideranti apparet. Consule pag. 288. Praelud. Botanicorum nostr. sub finem pag. &observabis ab authoribus male &inattentè hanc Umbellam, Cerefolium sylvestre dici. Vide descriptionem à Dalechampio allatam, in Hist. Lugd. de anthrisco Plinii. 412 est nobis myrrhis tuberosa, nodosa, coniophyllon, semine striato, laevi. A semine striato, laevi, ab omnibus (praeter praedictum Anthriscum Plinii) caeteris myrrhidum speciebus distinguitur, &ab Anthrisco Plinii à tuberositate radicis, nodositate caulis ad singula genicula majore, &à binis internodiis versus terram villositate scatentibus, caeteris sursum versus cicutae instar laevibus, &foliis omnino cicutae foliorum aemulis ab omnibus reliquis suae sortis quam facillime distinguitur. Vide caput adum hujus tractatus infrâ de cicutaria bulbosa inter hallucinationes Casp. Bauhini in cap. de cicutaria. 512 annua, est nobis myrrhis annua semine striato, villoso. Hujus folia primo anno ex semine villoso, striato, oblongo pullularunt plurifariam divisa, ut carotae, sed multo tenuioribus divisuris praedita. Praecipue sese myrrhidem, non daucum declarat, quod semina longa, striata, rostrata gerat, (est enim nota generica omnium myrrhidum speciebus communis, semen longum, rostratum, striatum producere) at haec insuper incanum seu villosum, acre, aromaticum fert, adeoque à caeteris distinguitur. Male daucus Creticus semine hirsuto Johanni Bauhino, &aliis authoribus dicitur, secundum doctrinam nostram ex libro naturae desumptam. Perennis est alba, major, odorata, semine striato: haec radicem habet insigniter crassam, albam sapore dulci, subacri, grato, aromatico. Ineunte vere caules suggerit bicubitales, nonnunquam tricubitales, brachiatos, hirsutos, cavos; folia magna plurifariam divisa è pediculis alata, &pinnatim pendentia, tactu mollia, hirsuta, seu pilosa, sapore anisi. Flores gerit candidos, laeviter odoratos, quorum singuli quinis constant petalis bifidis (ut sphondylii) seu cordatis.