# Plantarum umbilleiferarum distributio nova 47

Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova, VMBELLAE ROSTRATAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-morison/plantarum-umbilleiferarum-distributio-nova/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-morison/plantarum-umbilleiferarum-distributio-nova/47

Est autem duplex, vel sativum, minus, hortis familiare, tam in jusculis quam in acetariis expetitum, annuum, singulis annis ex satione propagatum, ab hortis culinariis aut holeraceis praefectis. Vel sylvestre, quod multo majus est, foliaque habet majora, caules majores & solidiores, medulla duriori plenos, striatos, bicubitales & tricubitales. Semina laevia, nigra, duplo cerefolii sativi semine majora producit, duratque in multos annos. Vide hallucinationes Casp. Bauh. supra citatas. Locus & tempus. Prius sativum apud omnes gentes in hortis colitur, ut culinae inserviat miscendis partim jusculis carnium elixis, partim acetariis condiendis. Secundum in pratis & fossarum aggeribus passim tam in Gallia quam in Britannia maximo detrimento pratorum, in quibus copiose aliquando provenit. Flores edunt aestate, & paulo post semina perficiunt. Nomina. tum Cerefolium sativum, C. B. P. Poh. Bauh. vulgare, Ger. 2dum sylvestre perenne seminibus laevibus, nigris, nobis, Magnopere confundit Bauhinus synonyma cerefolii & myrrhidis sylvestris; ut alibi supra innuimus. Temperanientum & vires. Cerefolium moderate calidum & humidum sanguinem extravasatum, sive intus sive extra congelatum, discutit & dispellit, stigmata tollit; si simul jure ejus intus administrato applicentur exterius folia contrita, & parti affectae admota, pluritidi aliisque laterum doloribus medentur. Ad icterum accipe succi cerefolii cochlearia 8. quibus infunde 3 j. triti Marrubii, & calide propina diebus aliquot continuis. Cum melle succus remistus & haustus confert tussi: si in Butyro frigatur cerefolium, & superponatur abdomini, certum est contra tormina alvi remedium Qui plura desiderat consulat Toh. Baub. Tom. 3. Part. 2. pag. 76. & 77. qui prolixe satis ibidem de cerefolii viribus agit. Candix. Ultimum est rostratarum Umbellarum genus intermedium. Flores geOrit cerefolio proximos, albicantes minimos, quorum singulis succedunt cornicula tenuia, longissima, triuncialia, recta, acuminata, acubus, quae in geranio Cretico emicant, non dissimilia; quemadmodum in cerefolio majore, odorato visuntur; licet Scandici longe tenuiora & fragiliora innascantur: quo fit ut recte intuentibus & bene considerantibus, specie tantum, non genere differre hae plantae haud dubie appareant: id quoque indicant eorum sapor & odor. Quae omnia nos movêre, myrrhidem, cerefolium, & scandicem in eadem Tabula Generica exhibere. Ad basim rostri sunt bina semina laeviter striata, quae à fibrilla media hinc inde maturo semine & exsiccato desiliunt in duas partes, manente in medio fibrilla membranacea, tenui, alba, simili quodammodo aceri tritici, aut hordei. Consule Tabulam Generalem seminum. ubi 42. indicat rostrum seminis scandicis ex fibrilla & binis quasi lateralibus glumis conflatum, & in mucronem pungentem terminatum: B. demonstrat fibrillam in medio, hinc inde semina adhuc viridia nutrientem, radiorumque partem. A. A. indigitant bina semina striata, ad basin hiulca, & aperta, C. C. monstrant seminis singularis partem cavam, ejusque productionem glumosam, cavam itidem, in qua cavitate canalata, resupinata cernere licet fibrillam cujus beneficio semina adhuc viridia, nutrimentum suscipiebant. Locus & tempus. Scandix provenit in Arvis segetalibus passim. Floret sub exitum veris & per totam aestatem. Semina versus finem aestatis perficit.

---

Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Plantarum_umbelliferarum_distributio_nova.
