Latin
THALICTRVM
Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova 61
Unproofread scanNot analysed yet
Filamentis illis deficientibus totidem succedunt capsulae, seu siliquae formae triangularis, extante quâdam per singulos angulos striâ membranaceâ, atque semina inibi contenta sunt plana, laevia, cylindriaca ut sunt semina singularia omnium praedictorum Thalictrorum siliquâ striatâ obducta. Vide Tab. Generalem Iconum seminum à nobis exhibitam. 68. 69. 70. &71. Nota insuper multorum praedictorum Thalictrorum fradices Tepentes esse luteas. Locus &tempus. Thalictrum primam in montibus Sabaudiae, &in monte Salevae nascitur. 2dum in pratis humidis passim Galliae, Germaniae &Angliae, zium in Hispania, Pannonia, &Austria, atum in collibus circa Blaesas satis frequens. gtum in sylva Madritianae Regiae dicta le Bois de Bonlogne, &in sylva Fontaine-Belleau passim est obvium. gtum ex Canada. Florent &semina perficiunt excunte aestate. Nomina. Primum Thalictrum majus florum floccis, seu muscariis purpurascentibus, C. B. P. Thalictrum, 4. Dod. majus seminibus angulosis caule laevi, F. B. adum Thalictrum majus siliqua angulosa aut striata, C. B. P. majus vulgare Park. Thalictrum nigrius caule &semine striato, F. B. ruta pratensis herbariorum ob. Lob. zium Thalictrum majus flavum staminibus luteis vel glanco folio, C. B. P. Thalictrum speciosissimum glaucum semine &caule striato, J. B. foliis asperis &trisidis, nobis, atum Thalictrum minus, C. B. P. Dod. Ger. Ruta pratensis tenuifolia ad. Lob. Thalictrum minus Dod. tum Thalictrum minimum foetidissimum, C. B. P. &prod. Nota omnium Thalictrorum folia habere lobos trisidos, sive sint glabri, sive asperi, aut rugosi, atque more umbellarum lobatarum pediculis suis insistunt iidem, &propter hanc rationem huc ad calcem umbellarum revocavimus, floribus autem &seminibus ab umbellis multum recedunt. Altimum Thalictrum Canadense, Corn. Thalictrum Canadense siliqua seminis triquetra &caulibus subrubentibus, aquilegiae foliis, nobis, eoque nomine facile à caeteris suis consortibus distinguitur. Temperamentum &vires. udi Urii decoThalictrum est moderate calidam &siccum; folia oleribus admixta alvum solvunt. Radicis ejusdem ctum id potentius praestat teste Dioscoride. Thalictri folia trita, ulcera vetera ad cicatricem perducunt, De pericarpiis &seminibus Thalictrorum, consule Tab. Generalem Icon. seminum. 68. 69. 70. 71. capsulam, seu siliquam striatam &siliquam triangularem 68. 71. ibidem indigitant. Consule praedictae Tabulae explicationem. vide etiam Tab. 12. iconum ubi sculpitur Thalictrum majus foliis rugosis, trisidis. Hujus minor species impraesentiarum viget in horto Edwardi Morgan pone Coenobium Westmonasteriense, sicut plurimae aliae rariores plantae, quae ex semine à me communicato, ab ipso edncatae, &nutritae, atque summa cum vigilantia, cura &industria conservatae sunt.