# Plantarum umbilleiferarum distributio nova 67

Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova, VMBELLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-morison/plantarum-umbilleiferarum-distributio-nova/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-morison/plantarum-umbilleiferarum-distributio-nova/67

Inter caeteras omnium myrrhidum VAspecies perennes facile cognoscitur, quod folia producat dauci vulgaris, aut carotae omnino aemula, atque umbellam ferat luteam, cum omnium reliquarum umbellae floribus constent albis: adde quod hujus semina striata sunt reliquarum (majore odorata, & annua nodosa aspero semine exceptis) myrrhidum seminibus longiora, minus tamen tumida seminibus aureis montanae prioris descriptae. & Yrrhis annua, nodosa, semine rostrato, aspero, oblongo. Hujus caules Aad geniculos crassescunt, nodosve gerunt turbinatos, seu pyriformes omnium myrrhidum maximos. Flores fert albos in summis caulium bipedalium, quibus singulatim evanidis succedunt bina semina striata, aspera, seu rugosa, ruffa, seu potius sublutea in parte gibba, seu convexa, suntque multo caeterarum myrrhidum seminibus (praeter majoris odoratae semen) majora & crassiora. Vide Tab. Generalem Icon. seminum 38. 38. on) Trrbis annua semine striato laevi. Haec est caule hirsuto, bicubitali, ad sinigula genicula etiam nodoso, turbinato, seu in medio crasso, intus vacuo. Folia ei sunt apii modo dissecta, hirsuta, maculis subrubentibus aut fuscis (caulis etiam subcaeruleus) conspersa. Semina in summis ramusculorum cimis sunt rostrata, laeviter striis obducta, ac si lineis tribus singula semina atramento tingerentur; ac proinde cum carinae & sulci vixdum apparent, laevi dicitur semine nobis, ut & sequens. ATrrbis tuberosa, nodosa, coniophyllon, nobis. Haec à caeteris omnibus Mhisce notis sequentibus dignoscitur, primo tuberositate radicis (quae ipsi & Smyrnio Cretico inter umbellas annuas, inter perennes Bulbocastano solummodo convenit) 24o nodositate caulis ad genicula, quae ipsi cum praedictis duabus myrrhidum speciebus communis est; sed hujus omnino folia sunt cicutae foliorum aemula, & quod notatu dignum, ipsam cum praedictis notis à caeteris distinguit. Bina aut terna internodia versus terram pilis hirsutis & incanis scatentia habet, caetera sursum versus fert laevia, & subfuscis maculis distincta aut notata, cicutae vulgaris ritu. Quam inepte ab authoribus cicutaria dicatur discutiendum relinquo Botanicis Doctis in arte, quos remitto ad hallucinationes Casp. Bauh. aliorumque authorum de hac umbella, cap. infra de cicutaria, à nobis observatas. lod MTrrbis annua semine striato, villoso, incano. Uno aut altero verbo haec Pest myrrhis à semine, odore, & sapore; ergo male daucus creticus authoribus dicitur. Vide plura infra inter hallucinationes Casp. Bauhini aliorumque authorum cap. de dauco & Meo à nobis allatas, Cerefolium GOErefolium sylvestre perenne seminibus laevibus nigris, Nobis. Hoc primò duCratione à Cerefolio sativo differt, secundò quod sponte proveniat in pratis & fossis, in omnibus provinciis quas unquam adii, notatim circa Biturigum, Pictonum, Blaesensium, Aurelianensium caput, omniumque horum caput Lutetiam Parisiorum, item in Anglia sponte passim in suburbiorum & pagorum (adjacentium Londino, Oxonio, aliisque oppidis) fossis & pratis.

---

Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Plantarum_umbelliferarum_distributio_nova.
