# Plantarum umbilleiferarum distributio nova 68

Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova, VMBELLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-morison/plantarum-umbilleiferarum-distributio-nova/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-morison/plantarum-umbilleiferarum-distributio-nova/68

Est autem sativo seu hortensi multo majus hoc cerefolium, foliaque multo longiora, duriora, caulesque majores, solidiores, magisque striatos, atque intus medulla duriori plenos, bicubitales, & altiores producit, ad quorum singula genicula proveniunt etiam tubercula nodosa. Semina sunt laevia, nigra, duplò fere cerefolii sativi seminibus crassiora. Durat (uti dictum) in multos annos, atque his notis à cerefolio vulgari seu sativo hortensi facile dignoscitur; at in hoc conveniunt, quod utriusque semen sit laeve, nigrum, aut subnigrum, sine striis, seu carinis vel sulcis, quod soli huic ac Tordylio inter umbellas convenit. Non potest dici myrrhis (ut volunt authores omnes) cum non habeat semen striis praeditum, sed potius cerefolium, cum ejus semen sit cerefolii modo laeve & nigrum; atque his notis distinguuntur inter se myrrhis & cerefolium. Vide praelud. nostr. Botanicorum, pag. 288. & infrà hallucinationes Casp. Bauhini aliorumque authorum de cerefolio & myrrhide. Consule etiam Tab. Icon. semyrrhidum, & 40. 40. 41. 41. quibus indigitantur cerefolii sativi & sylvestris perennis semina. SAleriana major sylvestris foliis latioribus. Haec est tantum varietas valerianae majoris sylvestris, cujus folia sunt tantum latiora, minus hirsuta, dilutius virentia, costae mediae lobatim ut in vulgari adhaerentia. An species distincta, an varietas haec tantum habeatur, parvo discrimine refert, in sylvis & in hortis diversa facie cognoscibiles tamen nobis apparuêre. & VAlerianella semine umbilicato, nudo, oblongo. Hujus semen est oblongum nudum, cavum in prona parte, gibbum seu convexum in supina, sicut cernere licet in valerianella semine umbilicato rotundo. Quatenus in longitudinem porrectum & cavum est hujus semen, non difficulter distinguitur à consorte sua valerianella semine umbilicato, nudo, rotundo, quod insuper colore conspicitur ruffo, at illius albido, ut alibi dictum est, donatur: vide Tab. Gen. Icon. 50. 51. 52. 53. SVTAlerianella semine umbilicato hirsuto. Est duplex, hirsutum majus cavum V in medio & extremo superficiei pronae, vel hirsutum minus cavum in medio superficiei pronae tantum. Hisce notis praecipue distinguuntur, cum à foliis (quae colore aut textura parum differunt) vix cognosci possint. De harum seminibus, consule Tab. Generalem icon. seminum 54. 55. 56. 57. ejusdemque explicationem, quae omnium praedictarum & sequentium valerianellarum (praeter lactucam agninam, seu olus album Dod.) singularia & unica indigitat semina. SSVAlerianella Arvensis serotina altior, semine turgidiori. Haec est caule bipedali, aut sesquipedali, qui in summo candicantes fert flores umbellatim dispositos omnium tardissime provenientes; floret enim maturo frumento sub exitum Julii, aut circa initium augusti aliquando citius, aliquando tardius, semine singulari, crassiori, & turgidiori praegnans reperitur. Praecox autem humilior, semine compresso & parùm convexo binatim juncto afficitur, quod in nullis aliis valerianellarum speciebus observare nobis licuit.

---

Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Plantarum_umbelliferarum_distributio_nova.
