# Plantarum umbilleiferarum distributio nova 69

Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova, VMBELLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-morison/plantarum-umbilleiferarum-distributio-nova/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-morison/plantarum-umbilleiferarum-distributio-nova/69

Flosculos producit parvos, pentapetalos, seu quinis segmentis in margine divisos, subcaeruleos, aliquando albos, & quasi obtutum fugientes; exeunte hyeme maturius floret caeteris, & brevi post semen binatim junctum, aliarum umbellarum propriè dictarum more perficit; quod etiam supra à nobis in doctrina valerianellarum observatum & notatum, ut diligentius observarent Botanici discrimen inter hanc praecocem arvensem, seu oleraceam (lactuca agnina, olus album, aut locusta, dictam,) & serotinam nostram, semine singulari turgidiori praeditam. Hanc praecocem, etiamsi ab omnibus quasi authoribus neotericis describitur, de novo descripsimus, atque ejusdem semen delineandum conjunctim & separatim curavimus, quia ejus differentia neutiquam ab aliis authoribus ante me scribentibus bene observatur. Jam è longinquo suboleo aliquem plantarum nomenclaturae compilatorem, ex Theatris, pandectis, & Historiis Generalibus transcribentem mihi objecturum, hanc praecocem valerianellam (cum sit umbella proprie dicta) male collocatam, nec secundùm methodum à natura datam esse dispositam. Ipsum docuisse quid sit pro hac vice sufficiet, rationes in medium proferre aliàs non nos pigebit, unum hoc addo impraesentiarum, quod quoad foliorum dispositionem, odorem, & saporem cum praedictis convenit, ab ipsis quoad duplex semen recedit. Höc contingit multis aliis speciebus in pauculis differre quae in multis aliis maxime conveniunt; cum nullo subalterno genere umbellarum proprie dictarum melius & aptius hanc collocari posse assero. Si transcriptores illi quicunque fuerint, meliorem rationem addiderint, aliquid ipsos ex proprio cerebro deprompsisse dicam. & Vlerianella scabiosae semine, seu stellato, major Lusitanica. A valerianella Vscabiosae semine minore, à Doctissimo Fabio Columna descripta, & picta, sola magnitudine seminum praecipue differt: suntque majoris Lusitanicae semina stellata duplo seminibus ipsius valerianellae à Fabio Columna descriptae majora. Semina omnium harum valerianellarum delineanda, & sculpenda curavimus, quandoquidem omnium harum differentia praecipua consistat in seminibus, diversimode à natura factis: folia quasi omnium ad eundem modum constructa sunt; etiamsi poterit aliqua ex foliis itidem decerpi distinctio, semina certissima dant indicia. & PImpinella sanguisorba major, Canadensis, spicâ longiori rubrâ. Haec à sanguisorba majore vulgari, seu sorbestrella in hoc differt, quod spicam gerat duplo aut triplo longiorem, ternis aut quaternis aliquando unciis constantem. Folia habet etiam majora, & ampliora, caeterà par est. DImpinella major agrimonoides. Est foliis asperis, & hirsutis, agrimoniae instar. Primo intuitu, seu facie primâ, agrimoniae speciem prae se fert, quandoquidem cùm foliis tùm odore agrimoniae omnino accedat. Folia inquam habet rugosa, seu aspera & hirsuta, costae seu nervo medio è regione adhaerentia (aliarum pimpinellarum more) quae contrectata gratissimum eructant odorem, agrimoniae Italicae odoratae quam proxime accedentem. Caules sunt pedales & in solo fertili sesquipedales, non rectà ascendentes, sed procumbentes: in quorum cimis proveniunt spicae breves, seminibus striatis & quasi undulatis (gratissimi etiam odoris) onustae. Vide Tab. Generalem Icon. seminum 65. & Tab. Icon. umbellarum. 12.

---

Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Plantarum_umbelliferarum_distributio_nova.
