Latin · ~12 min
Lines 1.1-1.4
Ruaeus, Argumentum Aeneidos cum XII librorum argumentis scripsit Carolus Ruaeus (soc. Iesu.) ex libro "ad usum serenissimi Delphini," Philadelphia MDCCCXXXII p. Ch. n. 1.1-4
Not analysed yet
Aeneis poema heroicum, sive epicum, ab Aenea Troiano, Veneris et Anchisae filio, Priami genero, nomen habet: non quod actiones illius omnes comprehendat, sed unam inter omnes praecipuam, scilicet regnum in Italia fundatum. Scripta est a Virgilio in gratiam, tum Romanae totius gentis, tum familiae imprimis Iuliae, quae originem referebat suam ad Iulum sive Ascanium, Aeneae filium ex Creusa Priami filia. In hanc porro familiam adscitus a Iulio Caesare avunculo fuerat Octavianus, tunc rerum potens, atque Egypto subacta, M. Antonio et Cleopatra interfectis, unus orbis Romani dominus. Scribi capta est, Anno U. C. 724 exeunte, Virgilii 40, Octaviani 33, (id est, 31 a. Ch. n.) cum Octavianus in Asia non longe ab Euphrate hiemaret; atque ita Virgilius post adhibitam Georgicis extremam manum, continuo animum Aeneidi videtur applicuisse; in eaque annos, ut habet Servius, undecim collocasse, quot ab eo tempore ad mortem Virgilii omnino numerantur. Secutus est Virgilius, ut in Bucolicis Theocritum, in Georgicis Hesiodum; ita in Aeneide Homerum, cuius Odysseam sex prioribus libris, Iliadem sex posterioribus, expressit, an etiam superavit? id vero ambigitur inter doctos. (verba 174)
(Sequuntur excursiones De Natura poematis epici atque De Natura Aeneidos, quas non rescripsi.)
Liber I:
Propositione et invocatione praemissis, narratio incipit a septimo Aeneae expeditionis anno, quo tempore, Troianis e Sicilia in Italiam solventibus, Iuno tempestatem excitat conciliato sibi Aeolo. Sedat tempestatem Neptunus. Naves Aeneae septem in portum Africae se recipiunt, reliquis alio disiectis. Venus apud Iovem de filii calamatate queritur. Solatur eam Iupiter, exposita Aeneae eiusque posteritatis futura felicitate. Mittitur Mercurius, qui Carthaginensium animos Troianis placabiles reddat. Venus habitu venatricis occurrit Aeneae, regionem cum Achate exploranti. Indicataque Didonis ac regionis conditione, utrumque nebula septum Carthaginem dimittit. Illic Aeneas, templum ingressus, primum in belli Troiani picturas incidit, deinde in Didonem, et in socios, quos fluctibus oppressos putaverat, Didone supplicantes. Dat se in conspectum Aeneas. A Regina benigne excipitur. Accersitur per Achatem Ascanius, cuius in locum dolo Veneris Cupido substituitur, ut Aeneae amorem Didone inspiret. Abeunt omnes in aulam ad convivium. (verba 135)
Liber II:
Narrat Didoni Aeneas Troiani excidii seriem; ea est eiusmodi. Graeci decennali bello paene fracti, dolo capere urbem constituunt. Fugam simulant; circa Tenedum insulam latent; equum relinquunt in castris, foetum intus militibus. Quo, per fraudem Sinonis, cui fidem mors Laocoontis faciebat, in urbem inducto. Noctu reserato eius utero Graeci erumpunt. Admissoque exercitu, Troiam ferro et igne populantur. Admonetur in somnis Aeneas ab Hectore, ut fuga sibi consulat. Aeneas mortem fugae praeferens, coacta manu, Graecos aliquot caedit. Sumptisque eorum armis, suorum telis fere obriutur. At vastata regia, Priamo Pyrrhi manu interfecto, Aeneas domum revertitur, Anchisae patri sacra Penatesque committit, suis eum imponit humeris; et cum Ascanio filio, Creusaque uxore, fugam arripit. Mox amissa inter eundum Creusa, iter ad eam quaerendam relegit. Occurrit mortuae uxoris umbra, monetque se a Cybele in Phrygia detineri. Redit ille in montem Idam, et cum sociis mari fugam parat. (verba 141)