Latin · ~10 min
Lines 1.11-1.20
Ruaeus, Argumentum Aeneidos cum XII librorum argumentis scripsit Carolus Ruaeus (soc. Iesu.) ex libro "ad usum serenissimi Delphini," Philadelphia MDCCCXXXII p. Ch. n. 1.11-20
Not analysed yet
Unus hic e libris omnibus plurimum artis habet ac suavitatis, motusque animi tenerrimos quosque ac violentissimos; praesertim in octo Didonis orationibus, quibus:
I. Sorori amorem aperit, v. 9
II. Dissuadet Aeneae profectionem, v. 305
III. Eidem multa exprobrat, et multa comminatur, v. 365
IV. Sororem adhibet apud Aeneam conciliatricem, v. 416
V. Desperatis omnibus, specie sacri magici, moriendi consilium sorori dissimulat, v. 478
VI. Secum ipsa noctu varia consilia agitat, v. 534
VII. Fugientum Troianorum aspectu extremum furit, v. 590
VIII. Stricto ense sibi imminens in verba novissima erumpit, v. 651
Accusant Virgilium aliqui, quod ex Argonauticis Apollonii libro 4 multa decerpserit; quos damnat Scaliger: neque convenit argumentum, nisi hoc uno, quod hospitem hic Dido, illic Medea, suum ament. At nihil admodum, praeter comoparationes pauculas, inde excerptum est, qualia etiam nonnulla ex Calypsus et Ulyssis amoribus, Ody . lib. 5 tum ex Euripidis Medea et Hyppolyto ,et Catulli carmine de Pelei nuptiis, excerpta sunt. (verba 283)
Liber V:
Aeneas, e Libya in Italiam navigans, deflectere in Siciliam vi tempestatis cogitur; ubi ab Aceste Troiano benevole exceptus; patri, quem illic superiore anno mors abstulerat, anniversarium celebrat sacrum, ludosque quattuor, cursum navalem, ac pedestrem, caestuum pugnam, sagittarum eiaculationem, quibus addit Ascanius equestrem decursum. Interim Troianae mulieres, Iunonis impulsu, hortatu Iridis, taedio navigationis, incendunt naves; quarum quattuor exuruntur, ceterae immissa a Iove pluvia servantur. Quare suadet Aenea Nautes, ut avecto secum iuvenum flore, senes ac mulieres i Sicilia relinquat. Firmat id consilium Anchises in somnis. Idemque suaded Aeneae ut appulsus in Italiam adeat Sibyllam; eaque duce descendat ad inferos, ubi posterorum seriem et eventus docebitur. Paret Aeneas patris monitis, et condita in Sicilia urbe Acesta, Neptuno per Venerem conciliato, solvit in Italiam; quo in curso Palinurus navis gubernator dormiens in mare excutitur. Delineatus est hic liber ad exemplum libri Iliad. 23 ubi ludi ab Achille ad tumulum Patrocli celebrantur. (verba 148)
Liber VI:
Reppulsus Aeneas in Italiam ad Cumas, petit antrum Sibylla Deiphobes. Dumque varia Phoebo in templo descripta contemplatur, iubetur victimas caedere. Peractisque sacrificiis, consulit Sibyllam de futuris eventibus, deque decensu ad inferos. Sibylla tria respondet: Bellum ab Italis instare gravissimum; ramum aureum, inventu perdifficilem, adeunti inferos parandum esse; denique unum ex amicis in litore mortem interim obisse. Redit Aeneas ad suos, mortuum Misenum reperit; huius extruendo rogo dum exciditur sylva, columbae, aves Veneris, ad auream arborem Aeneam deducunt. Hic igitur funere perfunctus, nocturnisque sacrificiis ad Avernum antrum inferorum numina veneratus, ad inferos Sibylla duce descendit. Vidit illic: