# De solis ac lunae defectibus 108

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/108

Quid 88 vero ignarum vulgus? quae turpia monstra
Credidit immensum late vulgata per Orbem!
Dum nempe è nitido Lunam deducere curru
Thessala tentat anus cantu, rhombumque potentem
Circumagit, miseram nequidquam tendere contra,
Nequidquam obniti, vacuas nisi pulsa per auras
Aera sonent, cantusque negent audire timendos.
Saepe igitur totas fama evulgata per urbes
Nocte volat media, Lunae nigrescere frontem.
Excurrunt matres tectis, juvenesque, senesque
Fit clamor, pelves, et tintinnabula tota
Urbe strepunt, montes late, campique resultant.
Illi instant, surdasque Deae nituntur ad aure
Lucretius lib. V.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
