# De solis ac lunae defectibus 11

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, SOLIS AC EVNAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/11

Affixi lateri, gressumque sequuntur herilem,
Spectanti et dominos mille inter sidera signant.
Ille etiam, regno quamquam dejectus adempto,
Gestat adhuc immanem, et multa in luce coruscam
Ingentis damni solatia parva coronam:
Huic gemmis distincta chlamys, variataque fuco
Plurima coeruleo praecingit fascia pectus.
Ergo suae natum vittae, patremque corona
Prodet, et intuitu dabit usque agnoscere primo.
At quamquam in medio quondam bene notus Olympo,
Mutato contra ignarum mox ore tuentem
Ludet, et astrorum latitabit in agmine Mavors.
Ille etenim terris quondam sat proximus imis
Emicat, atque trucem ostentans ex aethere frontem
Sydera sanguineo paene omnia lumine vincit,
Insultans: at mox vectus procul aethera in altum
Mitescit sensim, positoque colore, minisque
Vix aequat stellas tenui jam luce minores.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
