Latin
FINIS LIBRI II
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 111
Unproofread scanNot analysed yet
VACTENUS in medio cur Sol, cur aurea quondam
Deficiat cursu Phoebe, et ferrugine multa
Involvat nitidos puro vel in aethere vultus:
Nunc age 1, velati nigrantem lampada Solis
Quae tenuis circum lux ambiat; unde repente
Exiliant toto radiantia sydera Coelo;
Cur penitus merso tenebris Titane, per auras
Nox plena atratis non protinus evolet alis;
Cur, medio Phoebi vultu latitante, serena
Plena dies niteat fronte, intactumque tuenti
Exhibeat jubar, expediam, causasque latentes
Protinus evolvam, primaque ab origine pandam.
tum non habeatur nox obscurissima, sed 1 Proponuntur praecipua capita argumenti, quoddam velut crepusculum: cur dimidio quod hoc libro pertractatur; pertinent autem etiam Sole delitescente, vix ullum detrimenomnia ad eclipses Solis: quid sit lumen tum luminis sentiatur, die adhuc admodum quoddam, quod Solem ambit in totalibus ecclara, fere ut prius.
lipsibus penitus delitescentem: cur in eclipsi totali Solis appareant stellae interdiu: cur Plioebe Phoebe 2, tibi obducta effusi jam fronte capilli Si spargunt coeleste jubar, si lumine tanto Sydera, quae condis praesens, rutilare per umbram
Mersus aquis, tectusve Polo permittis, et idem,
Dum procul et campos, et crassas aëris auras
Irradias, reflua perfundis luce tenebras,
Dimidiaque licet velatus fronte, rigentes,
Quantum fas, oculo fibras distendis in imo,
Huc ades, et trepidum praesenti numine vatem
Usque rege, atque novas in carmina suffice vires.