# De solis ac lunae defectibus 116

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, FINIS LIBRI II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/116

Plus aequo ad latera excurrens, et latior exit.
Ast ubi contractum sensim jam limite certo
Decrevit spatium; se protinus incipit ipse
Lucidus in geminas tractus discerpere partes:
Jam nullis recta radiis pergentibus, umbra
Densior in medio exoritur; quae restat utrumque
Ad latus, inflexa generatur fascia luce.
Ergo etiam 7 Solis radios, queis cingitur orbis
Celantis fratrem Phoebes, dum viribus isdem
Deflexi internas subeunt circum undique partes,
Sole etiam latitante, putant, fulgere, nigranti
Et rutilam Lunae fronti efformare coronam.
Rem quoque & subjiciunt oculis: tubus amplior alte
Erigitur Coelo, patuloque hiat ore superne:
Arctior in gremio suspenditur orbis; at ima
Parte subit laevis, citroque, ultroque trahendus
Attactu molli tubulus, cui tenve foramen

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
