Latin
FINIS LIBRI II
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 117
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo ubi protruso tubulo sat proximus orbis
Excrevit, rutilaque apparet lampade major;
Ipse viam Phoebi medius si respicit axis,
Immotusque manet; Phoebus prius integer, inde
Falcatus magis, atque magis, jam parte latente,
Aspicitur, donec totum se denique condat.
Tum vero, ardentem qui lampada condidit,
orbis
Undique detortis radiis in margine summo
Emicat, et puro rutilus nitet annulus igne.
Quidni igitur similes pariter sint illius ortus
Nigrantem in medio Phoeben qui cingit Olympo,
Inflexisque via radiis tribuatur uterque?
Haec illi: 9 Verum ista, cave sententia mentem
Ne tibi transversam abripiat; rationis inane