# De solis ac lunae defectibus 118

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, FINIS LIBRI II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/118

Intervalla docet, per quae se effundit agendo
Mutua vis, radiosque ciet, satis una nitentem
Longe alios ortus evincit habere coronam.
Scilicet in decies denas si forte resolvas
Particulas digitum, partemque acceperis unam,
Quamquam adeo tenuem; longe tamen usque minori
Deficit in spatio, nec jam vis ulla citatos
Sollicitat radios, et recto à tramite flectit.
Ergo etiam intorto qui lumine viribus isdem
Annulus atratum Lunai cingeret orbem,
Arctior usque foret, digiti centesima quam pars.
punctum,
Nullum etenim, incurvo aut Phoebes de margine,
Sive, quod assurgat magis, atque à margine distet Longius, inflexa percellet luce tuentem. Nam quaecumque oculis pars dorsi obvertitur, illa
Lumine fraterno viduata nigrescat, oportet:
At spatium à dorso protentum longius alto
Vi radios flectente caret, qui tramite recto
Proin fugiunt, longeque alias labuntur ad oras.
His animadversis, tute ipse attingere metam
Jam potes, et certis errorem agnoscere signis.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
