Latin
FINIS LIBRI II
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 122
Unproofread scanNot analysed yet
Curvatum attigerint limbum, tum tempore puncto
Dispereunt simul, ac penitus conduntur in umbra.
Qualis, ubi placido tenuis globus aëre pendens
Quem pueri molles olim, innuptaeve puellae
E pingui lympha canna eduxere palustri
Inflantes, calidumque sinu inclusere vaporem,
Adverso dum Sole nitet, pulchrosque colores
Alternat, pictaeque refert Thaumantidos ora;
Si subito graviorem auram, aut persensit acutam
Forte aciem; disrumpitur ilicet, et perit omnis
Forma globi, fugit ex oculis speciesque, colorque
Temporis in puncto, ac tenues vanescit in auras.
Illa 15 quoque, haud ullis quae fixa in sedibus
orbem
Libera signiferum percurrunt, astra, cruenti
Sive globus Martis, seu Jupiter, aut Venus alma,
Saturnusve piger, seu qui talaria plantis
Tantum mane novo, seu primo vespere nectit;
Illa etiam Phoebes vultum cum forte nigrantem
Paullatim subeunt, formam corrumpere sensim
(Nam longis suspecta tubis trans vitrea septa Formam oculis praebent jam proxima facta rotundam
Curvarique sinu in medio, incertisque cieri
Motibus aspiceres, dubia et caligine mergi.
Ast ea proveniunt secus omnia: nullus ad ipsum
Jam limbum perducta Deae tremor occupat: idem