Latin · Dactylic hexameter
FINIS LIBRI II
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 123
Unproofread scanNot analysed yet
Ille manet diae nulla caligine trupis,
Qui fronti fuit ante nitor, nec forma rotundi,
Lumine compressa intorto, corrumpitur orbis.
Accedit, 16 quod, qua lucem discriminat oris
Haud pleni Divae nigranti limes ab umbra,
Non ille incertus dubia caligine visum
Fallit, nec caecam lux excipit aurea noctem
Sensim, perque gradus: densissima jungitur umbra
Fulgori pleno, ac penitus contraria formis
Incurrunt in se oppositis, et proxima pugnant.
At nostro assimilis si fors circumfluus aër
Circum obeat Phoeben; confuso limite marge
Umbrosum dirimat radianti à lumine tractum
Namque jubar deflexum auris impervia luci
Directae, et Phoebo loca nondum objecta, nitente
Spargeret irrorans imbre, affusasque tenebras
Molliret, primo ceu mane Aurora nigrantem
Paullatim noctem fugat aurea, et ante patentes
Perfundit rutila campos aspergine, quam se
Erigat, ac pleno Titan jubar evomat ore.
Accedit, 17 quod si nostris par ambiat auris
Divam aër, pariter sua nubila nôrit, oportet,
Candentesque nives, quibus extima frontis image
Mutaret formam saepe, ut qui vertice ab alto
Orbis, quo vehitur Phoebe, despectet in ima