# De solis ac lunae defectibus 124

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, FINIS LIBRI II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/124

Telluris facie campos, maria ampla, lacusque
Affusos, vallesque imas, et culmina montium
Edita, inaequali tueatur perlita luce
Singula, dum puro late pellucida Coelo
Aëris aura nitet, quae, nubibus obruta densis
Dum tegitur facies Terrae, indiscreta niterent
Omnia, et aequali confusa in luce laterent.
Atque idem, gelido loca quae sub cardine duram
Persensere hyemem, nivibusque albentia candent,
Clara magis, quam vere novo, aut aestate videret
Ardenti, cum se nivibus jam nigra solutis
Spectandam Tellus praebet, frondesque virentes
Per nemora erumpunt late, rupesque sub altis
Montibus, atque imis horrent in vallibus umbrae.
At Lunae in vultu non haec discrimina formae,
Non jubaris produnt sese: manet una, eademque
Umbrarum facies, dum parte effulget eadem
Phoebus; nec varii percellunt lumina ductus,
Ipse nisi ardenti dum fervidus imbuit imbre
Conversam Phoebes frontem, mutentur et atri
Mutato tractus positu, jamque altera, jamque
Sordescat tenebris Divae pars altera opacis.
Quae si perpendas simul omnia, concidet error
Deprensus, claroque patens in lumine, et auras
Aëriis similes haud Lunam, ambire fatendum est.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
