Latin · Dactylic hexameter
FINIS LIBRI II
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 125
Unproofread scanNot analysed yet
Esse rear; verum aequoreas imitarier undas,
Et summa contra in facie quae limite certo
Sat densae affusam sustentent aetheris auram.
Indicio est ille ipse, aequo qui margine limbus
Asperitate caret, nec hiatu abrumpitur ullo,
Aspera dum varia facies nigrescit ab umbra
Mille locis, mediaeque inter confinia lucis,
Qua Sol curvatum radiis stringentibus orbem
Obliquus circum conradit, flexibus errat
Semita praeruptis, multoque hiat aspera dente.
Scilicet ipsa etiam Phoebe qua montibus altis
Ardua se tollit, Coeloque minatur, hiantes
Qua gremio valles aperit, camposque patentes
Distendit late, ac fundit maria ampla, lacusque
Terrai assimilis: proin dorso haud partibus aeque Phoebeum in cunctis jubar excipit, atque remittit,
Umbraque pro vario positu fratrisque, sororisque
Inflectit sese, et partes contorquet in omnes.
Hos puram scabra Lunai in fronte per undam
Transpicimus varios flexus, et, qua via luci
Non nimis obliquo brevis est trans aequora calle,
Forma manet facie in media, vallesque profundas,
Et juga inaequalem metimur celsa per umbram:
Turbantur summo confusae in margine partes.
Nam radii in tenues dum produnt aetheris auras
Attracti ad lympham proni inclinantur, et ima
Fronte Deae quae mersa latent, elata liquentis
Ad faciem lymphae, ut laevi depicta papyro,