Latin
127
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 127
Unproofread scanNot analysed yet
Quin etiam ipse nitens ab origine rhombus eadem Gignitur, aethereasque simul procedit in auras. Queis tamen auxiliis, quave hanc satis ubere vena Naturae aggrediar partem, atque arcana docebo? Nunc ades, O! nunc, Phoebe pater, diffunde micantem Fronte comam, et flavos per eburnea colla capillos: His opus est: nunc ardentes age concute habenas, Flammivomis nunc urge acres calcaribus armos Quadrijugum: undantem e patulis fac naribus ignem Commixtum nebula, et fumis nigrantibus efflent. Principio 20 queis Luna caret, perfunditur auris Phoebus, et ipse suo libratus in aëre pendet. Hic, humilis rutilo qua proximus imminet orbi, Densior, et nebulas saepe, et nigrantia dorso Nubila sustentat, queis palleat omnis ubique, Aut maculis Phoebi vultus spargatur opacis. Idem autem aethereas, qua se protendit in oras