Latin · Dactylic hexameter
SOLIS AC EVNAE
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 13
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus aetherias teneant quae sydera sedes,
Queis noscenda tibi signis, quo sparsa per Axem
Ordine: nunc varios cursus, variosque recursus
Expediam, facili praesens modo numine Phoebus
Dicentem regat, et veniant ad carmina Musae.
In primis 19 Coelo quidquid nitet, Aurea Phoebe,
Poebusque, errantesque ignes, dirique Cometae,
Syderaque extremi disjuncta in margine Mundi,
Spectanti celerem motum, gyrosque perennes
Objiciunt: cursu occiduas namque omnia in oras
Cernimus unanimi contendere, seque rotatu
Urgere assiduo, et magnos circum ire per orbes;
Sive quod immensi moles vastissima Coeli
Ipsa super gemino sese, Tellure quieta,
Cardine circumagat, conclusaque transferat astra,
Sive quod affuso librata sub aëre Tellus
Axe suo se verset agens, Coeloque quieto,
Eoas contra semper nitatur in oras.
Namque oculos eadem pulsat, pertingit ad imas
Forma eadem cerebri sedes, sive omnia circum