Latin
TRADDUZION
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 130
Unproofread scanNot analysed yet
Viscera, ferventesque sinus agitatur ab igne
Usque furens, quoniam immenso se corpore tantus
Porrigit; e patulis, quae faucibus evomit aurae
Semina, nigrantes fumi, nebulaeque volucres
Immensum aethereas circum se quaque per oras
Diffundunt, longeque procul Titanis ab orbe
Excurrit tenuis vapor, et spatia inficit ampla
Ille quidem, medium dum pondere nititur aequo
Omni ex parte premens in Solem, flectier aequo
Orbe etiam, formaque studet fulgere rotunda.
Ipse tamen genitor Phoebus vetat, atque suo se
Circumagens dum contorquet super Axe, per altum
Compressam ad latera ipse jubet consurgere dorsum.
Nempe 24 suo assiduis Phoebum super Axe cieri
Motibus, ingentique auram torquere rotatu,
Caligo evincit tristis, maculaeque nitentem
Turpantes frontem: namque illas tempore eodem
Sive novae medio in vultu gignantur, in unam
Seu coëant plures, pluresve oriantur
ab una
Solis atmosphaeram protendi longissime