Latin · Dactylic hexameter
TRADDUZION
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 131
Unproofread scanNot analysed yet
Assiduo tentant nisu: sic plumbea habenam
Glans valida contorta manu distendit, et undam
Excutit affusam celeri rota concita cursu.
Quaeque simul gyros aequali tempore plures
Impete non uno absolvunt, etiam impare nisu
Avelli à medio tentant; minus illa recessum
Namque urgent, quae lenta via breviore feruntur;
Contra quae rapido magnos agitata per orbes
Turbine praecipitata ruunt, magis incita cursu
Vi tentant majore fugam, ac retinacula tendunt.
Ergo age 26 et ingenti dum sese vortice in orbes
Circumagunt aurae Phoebi, tu mentis acutam
Fige aciem, gyrosque animo perpende sagaci.
Nonne vides, quanta se mole volubile dorsum
Torqueat? extremo vix non immota sub axe
Stant latera, atque brevi procedunt pigra meatu