# De solis ac lunae defectibus 135

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, TRADDUZION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/135

Obruit invictis, quibus imbuit aëra, flammis;
Sic etiam fixosque Polo, errantesque per Axem
Obtundit, conditque ignes, nec posse videri
Se coram, et superas finit effulgere per auras.
Nec si densa Deum nubes tegat, astra nitentes
Continuo retegunt vultus, oculosque lacessunt.
Trans nubes sibi pandit iter, fractumque retorto
Calle jubar Phoebi tamen evolat, et via si qua
Finditur interrupta patens trans nubila, campos
Ilicet, aëriasque auras, crassosque vapores
Irrorat radiis salientibus; aurea circum
Mille repulsa locis lux omnia protinus implet,
Et premit astrorum tenues, atque obruit ignes.
Ast ubi opaca procul sublimi ex aethere Phoebe
Et nebulas, nubesque, et nubibus aëra densis
Impositum, montesque altos, camposque tenebris
Inficit, et late fraternos condidit ignes:
Tum, caeca ceu nocte, nitentia sydera surgunt.
Sic ego 31 cum Phoebi radios excluderet omnes
Arte tubus multa insignis, noctemque foveret
In gremio, licet in medio sublimis Olympo
Arderet Titan, sudo nitidissima Coelo.
Saepe olim aspexi, propioraque sydera terris.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
