Latin · Dactylic hexameter
TRADDUZION
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 136
Unproofread scanNot analysed yet
Extulit Eois caput, ardentesque per horam
Effudit radios Titan; me candida Oloris
Cauda vocat, summaque Poli jam fulget in arce,
Spectaturque tubo ingenti trans vitrea septa.
Cum vero occiduas deflexum Phoebus ad undas
Inclinat currum, à medio nam tertia fluxit
Hora die, tollens humeros Auriga nitentes
Erigitur, summique ardens in vertice Olympi
Ire jubet, positusque suos metirier; et qua
Anteriore petens rabidum premit alta Leonem
Ursa pede, illa quidem sero jam vespere, cum jam
Confundit lucem dubiis nox prima tenebris,
Suspectanda venit; veniet tamen ante, diesque
Post senos Phoebi occasum praevertet, et alto
Visa tubo, rutilae vincet mihi lampadis ignes.
Haec ipsa et domina spectabam nuper in urbe;
Ursam equidem media ferme jam nocte per umbram
Pervigil, ac primae post sera crepuscula noctis
Aurigam fulgentem humeris, nigrumque per Axem
Ingenti dextra quatientem immane flagellum.
At rutilam frustra jam plena in luce diei
Effundente jubar Phoebo, se lucida Cycni
Sistebat cauda; atque oculos urgebat acutos.