Latin · Dactylic hexameter
TRADDUZION
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 141
Unproofread scanNot analysed yet
Astrorum coetus toto languescat Olympo,
Et fugiat densa mersus caligine visum.
Cur tamen 37 obducto non protinus exoriatur
Horrida nox Titane, nigroque haud omnia velo
Inficiat, penitus condens; lux unde supersit
Languidior, stellasque vetet spectare minores,
Accipe. Fulgentem Phoebi cum Cynthia vultum
Eripit ex oculis, non uno tempore cunctis,
Quas circum intuimur terraeve, aut aëris oris
Abdidit, atque omnes plena demersit in umbra.