Latin · Dactylic hexameter
TRADDUZION
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 142
Unproofread scanNot analysed yet
Conspicui semper pars aëris ultima, partem
Phoebeae extantem suspectant frontis, et ignes
Aethereos, puramque bibunt e margine lucem
Ac nitidum tenebris inspergunt lumen opacis.
Finge animo rigidas protendier aethere virgas,
Quae recto Phoebique globum, Phoebenque minorem
Corradant ductu, et densis circum undique septis
Includant medios, tum deinde excurrere pergant,
Cynthia fraterno, qua dorsum avertit ab igne:
Nonne vides, longo transgressae tramite Divam
Ut coeant sensim, et puncto sistantur in uno,
Ac teretem referant tenuata cuspide conum?
Umbra sinu coni concluditur, atque nigranti
In gremio quicumque latet, de lampade Solis
Nil tuitur, frustraque oculos attollit inanes.
Qui cono egressus virgas transcurrat, et atris
Erumpat septis liber, jam limite summo
Ardentis videt ora Dei, tristesque tenebras
Excutit, atque aliqua radiorum aspergine gaudet;
Quoque magis faciem coni fugit, hoc mage flammis
Imbuitur nitidi vultus, partemque minorem
Ereptam rutila Phoebi de fronte requirit.
Ergo ipse umbrosus terras qua conus in imas
Transcurrit, campisque aciem defigit acutam,