Latin · Dactylic hexameter
145
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 145
Unproofread scanNot analysed yet
Interitusque ortusque, et motus material.
Illa quidem in medio latitat conclusa cerebro,
Qua coëunt nervi, et primam per tenvia ducunt
Fila viam, ac vastos longe protensa per artus
Diffundunt sese, velut ab radicibus imis
Aëriae late quercus, vel propter amoenam
Crescentis platani ripam densissima surgit
Ramorum soboles, frondesque extendit opacas.
Ast iterum textu vario tenuata per omnem
Nervorum se fila cutem flectuntque, plicantque
Molliaque obductis adstringunt retia membris.
Jam vero quaecumque animo se externa latenti
Corpora noscenda objiciunt, atque intima mentis
Pervadunt arcana, haec ante, haec retia pulsant,
Concutiuntque agiles nervos, sive ipsa propinquis
Ictibus, emissave aspergine particularum,
Aut circum affusae sinuosis fluctibus aurae.
Sic ea, quae digitis, sic quae contingimus ore,
Se sistunt coram, et fibras praesentia tendunt.
At sonus, undantem dum concutit aëra, ad aures
Advolat, et tremulo percellit tympana motu:
Particulis procul emissis efflantur odores