Latin · Dactylic hexameter
147
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 147
Unproofread scanNot analysed yet
Diffundit sese, cerebroque allabitur, una
Atque eadem species mentem percellit acutam.
Ergo age 42, et impulsas allapso lumine fibras
Contemplare vigil, genitumque expende tremorem.
Nonne vides, rutilo ut quantum distenditur ictu
Quodlibet, ac recto discedit tramite filum,
Tantundem retrahat sese, vicibusque feratur
Tantundem alternis hac, illac, et sinuante
Se trepidans motu in partem deflectat utramque
At primus, valido fibrae qui flexus ab ictu
Protinus exoritur, non idem impulsibus ipsis
Consonat usque adeo, ac leges ita servat easdem,
Incurvi motus geminatas dupla sequatur
Mensura ut vires, spatioque impulsa recedat
Fibra duplo. Est modus, et certi sunt denique fines
Quos ubi jam valido attigerint fila incita pulsu
Nequidquam vires adjungas viribus, atque
Urgentem ingemines nisum; vix flectier ultra
Se sinit, ac citius dabitur disrumpere, quam vi
Usque nova extenti textum producere nervi
Quod 43 si forte animo titubas, atque anxius haeres;
Parjetibus geminis transversi funis utrumque
Fige caput; medio tum tenvia pondera primum
Adjice, deinde novas massis super ingere massat
Paullatim, gradibusque aequis: distendier ipsum
Et pariter medio paullatim inflectier, atque