# De solis ac lunae defectibus 15

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, SOLIS AC EVNAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/15

Communem hunc dicunt; namque omnia sydera motum
Consensu unanimi, et communi foedere servant:
Illum etiam exactae quoniam mensura diei
Limitibus finit certis, dixere diurnum.
Est alter primo assimilis, quique omnia motus
Sydera lege pari circumfert, non tamen iisdem
Cardinibus, non occiduas directus in oras,
Nec spatiis adeo conclusus temporis arctis.
Obliquos peragit nam cursus, signifer orbis
Qua sese adversum excurrens protendit in ortum,
Ac post bis centum, et decies post saecula quinque Vix redit ad caput, et gyro coit integer uno. Illius hoc axis motu, se haud passibus aequis Contorquet, jamque hos, jamque illos aetheris ignes
Ad Boream rapit, atque immoto in cardine figit.
Scilicet et tempus veniet, cum se omnis Olympi
Invertet facies, nec jam reget altera Grajas,
Altera Sidonias puppes fera: Roma sepultas
Littore sub Libyco mirabitur aethera in altum
Produci flammas: telo metuendus acuto
Aequoreis Indus torvum caput efferet undis;
Exurget Junonis avis, frontemque superbam
Eriget, et longo protendet syrmate caudam,

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
