Latin · Dactylic hexameter
FINIS LIBRI III
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 157
Unproofread scanNot analysed yet
Quacumque ignifero nullum de corpore punctum
Cernitur, ardentesque genae, dorsique recurvi
Margo latet totus, nigrescunt omnia, et umbra,
Lumine summoto penitus, densissima regnat:
Quae totum Titana vident, speciemque rotundae
Libera prospectant frontis loca, lumine gaudent
Perfusa integro, plenaque in luce nitescunt:
Sunt alia in medio, quae partem è fronte nitenti
Aspiciunt, partem interjecta obstacula condunt:
Hìc tenebris rutilum lumen miscetur opacis,
Hìc tibi confusae dubius male cernitur umbrae
Terminus, hic incerta almae confinia lucis.
Hanc, 5 quoniam media est purum jubar inter, et umbram,