# De solis ac lunae defectibus 159-2

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, DEFECTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/159-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/159-2

Horrentem cono tristi dum projicit umbram
Aëra per vacuum, Phoebique intercipit ignes
Terrai moles intersita, terminat illam
Confuso incertus circum undique margine limes
Et lucem obscuris miscet pene umbra tenebris
Hanc subit, hinc pallore genas perfunditur, ante
Quam penitus densa se Cynthia condat in umbra
Ipse autem primum tenuis densatur eundo
Oris divini pallor, quia quo mage ad umbram
Accedit pene umbra, velut memoravimus ante
Hoc etiam partem lucis de fonte minorem
Prospicit, atque magis ferrugine tingitur atra.
Cumque procul superas se tantum attollat in oras
Cynthia, Telluremque imam procul alta relinquat
Ingenti spatiique, et temporis intervalle
Ante umbram pallere Deae nitida ora triformis

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
