Latin · Dactylic hexameter
DEFECTIBVS
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 167
Unproofread scanNot analysed yet
Nam media, igniferi tantum qua respicit orbis
Cynthia dimidium (reliquum rapit invida Tellus),
Luce tamen tanta imbuitur, tamque aurea vultu
Emicat, ut pleno vix quidquam à lumine distet.
Ergo ubi pallentem longum suspexeris, atque
Intentos in frontem oculos defixeris haerens;
Suspensus, dubiusque diu, vix denique lucis
Perspicies jacturam, umbrae cum proxima tristi
Diva timet densas jam jam mergenda tenebras,
Postremusque oculos pallor jam ludet hiantes,
Vix bene cum tenebris emerget laeta fugatis.