Latin
DEFECTIBVS
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 169
Unproofread scanNot analysed yet
Inflectit, spatioque jubet concurrere in arcto;
Ingentes subito flammas ciet, atque nigrantes
Attollit Coelo fumos, et tempore parvo
Roboraque in cineres, in calcem marmora,
gemmasque
Ire jubet, massasque auri dissolvit, et aeris.
Hinc etiam quaecumque olim trans vitrea septa
Inflexas ultra facies, quaecumque sub undis
Obliqua intuimur, radiorum tramite fracto,
Longe aliis male visa locis adscribimus, atque
Illusi digito monstramus, quam quibus extant;
Ac saepe in summa fractum gemit anxius unda
Nauta novus, vana delusus imagine, remum,
Et trepidus tenues correptum attollit in auras;
Dumque videt firmum, stupet inscius, et sibi, et ipsis
Diffidens oculis, digitis explorat, et ungue.
Ergo 20 age, Tellurisque globum, et circum aëra,
circum
Aetheris immensos animo tibi concipe tractus.
Scilicet ignifero radius qui Solis ab orbe
Ea est ratio, cur lens crystallina radios