Latin
DEFECTIBVS
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 171
Unproofread scanNot analysed yet
Distinguat jubar, ac Phoeben aspergine rara
Inficiat, multaque tuenti ostendat in umbra,
Jam facili ratione patet: nam quidquid in oras
Aëris extremas illapsum luminis alto
Telluris dorso non sistitur, atque ad apertum
Aethera per tenues rursum delabitur auras,
Inflexum in primos tristis circumundique coni
Invehitur fines, nigrantem et temperat umbram,
Perfusamque Deam, tenui quanquam igne, colorat.
Ac tibi 22 ne dubiam teneat sententia mentem,
Contemplare nigrum tenuata cuspide conum,
Et radii perpende viam, qui proximus alto
Terrai dorso, aethereas trans aëra ad oras
Appulit, ac recto fertur per inane volatu
Ille quidem egreditur medium inclinatus ad axem
Quinque magis spatiis, quam si via prima maneret
Nec rectum incurvo mutâsset tramite callem
Hinc vero et totidem umbrosi de partibus axis
Lumine prima caret tantum, quae proxima terris;
Perfundit reliquas denso jubar aëre tortum.
Quod si etiam flexus perpendere, mensurasque
Ut id evidenter pateat, oportet videre,