# De solis ac lunae defectibus 172

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, DEFECTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/172

Sit licet umbrai in medio, fractumque per auras
Excipit aërias jubar, et se ostentat ab alto.
Hoc 23 autem, extremum quod transvolat aëra
lumen
Cur adeo languescat hebes, Divamque triformem
Usque adeo tenui squallentem aspergine tingat,
Accipe. Hyberboreis licet eluctatus ab oris
Discutiat nubes Aquile, Coelumque serenum
Fulgeat; aërias sparsi tamen usque per auras
Pervolitant, quamquam tenuata mole, vapores.
Saepe etenim densis dum nubibus obrutus aër
Nigrescit circum late, Coelumque, diemque
Eripit ex oculis; crebris micat ignibus aether,
Commovet horrisonus mentes fragor, aëriasque
Fulmina concutiunt turres, jamque imber ab alto
Praecipitat, plenisque exundant flumina ripis;

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
