Latin
175
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 175
Unproofread scanNot analysed yet
Progreditur lumen, mulctatum, ac debile languet,
Exerit et tenues objecta in corpora vires.
Sic ubi ferventem Cancri devenit ad orbem,
Produxitque dies Titan; dum clarus ab alto
Emicat, et medio Terras despectat Olympo;
Findit agros, urit segetes, glebasque resolvit.
Idem cum rigidi brumam advexere Decembres,
Vel cum mane novo, vel cum jam vespere sero
Vix caput attollit Coelo, et supereminet undis,
Torpet hebes, nec sive oculos splendore tuentes
Distinet immodico, seu membra calore perurit.
Nam quo se Terris magis erigit aethera in altum
Arduus, hoc obliqua minus, breviorque per auras
Detinet aërias radios via: proinde minorem
Immissa objecti partem de luce vapores
Dispergunt, conduntve sinu: via longior obstat
Obliquis contra radiis, illaesaque coeptum
Pars tenuis cursum tenet, atque obstacula vincit.
Hinc et, 27 quae Terrae dorsum legit (aëre denso
Nam terit obliquo tam longum tramite callem)
Quid mirum, postquam aethereas erupit in auras,
Vix tenui Phoeben si lux aspergine tingat?
Adde, 28 quod et flexu non intorquentur eodem,
Aëra qui tranant radii; proin tramite longo
Distracti fugiunt sese, et tenuantur eundo.
Scilicet ille magis deflectitur, aëra densum