Latin
178
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 178
Unproofread scanNot analysed yet
Haec 30 Coeli, ac Terrae mensoribus omnia dudum
Sat comperta; docent aër quam celsus Olympo
Assurgat, serae postrema crepuscula noctis,
Aut Coelo primum exoriens Aurora sereno.
Quaeque suis tentata modis sic caetera longus
Eduxit labor, atque educent plura nepotes.
At qua 31 se densam lux aëre flexa per umbram
Distribuat lege, et Phoeben perfundat opacam,
Proh quantus latiis labor est efferre Camoenis!
Cerata rursum tela, calamoque nigranti
Esset opus, mollive inscriptis littore sulcis.
Tentabo tamen, et nervos, plectrumque sonantem
Expediam, duro saltem concludere versu
Si multa, si forte sinat prece victus Apollo,
Ea quae in superiore calculo assumpta