# De solis ac lunae defectibus 182

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/182

In medio coni pallentis pinge nigrantem:
Adde axem tranantem apices, et viscera Terrae:
Quinque aequis coni primi de partibus, alter
Interior, terris dum sese attollit ab imis,
Tantum unam tereti concludat fronte, per axem
At reliquum vertex à primi vertice distet,
Ac videat partes supra se extare quaternas.
Tum vero aethereas longe latera omnia in auras
Interior conus si protrahat, exorietur
Tertius inversa conus tibi cuspide, primi
Atque apicem patulo assurgens spectabit hiatu:
Idem olli et faciem radiis pertundet acutis,
Tertia qua terras laterum pars spectat ad imas,
Suspiciuntque apicem bini, et supera alta trientes.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
