Latin
184
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 184
Unproofread scanNot analysed yet
Erumpat, penitusque atra se exsolvat ab umbra.
Ergo Dea et spatio graditur, quod lumine tantum
Aërii tractus una de parte retorto
Spargitur, et geminis flexo quod gaudet ab oris.
Ac medio in cursu radiis circum undique tortis
Per gyrum, punctoque nitet coeuntibus uno.
Quin 37 etiam, flexus si rite notaveris omnes
Luminis intorti, rectique, Deaeque meatum
Supra apicem coni penitus nigrantis, et infra
Illa loca, in superas queis dum se tertius oras
Erigit, inversoque Polum suspectat hiatu,
Irrumpens primi faciem secat orbe rotundo;
Nec numeros Phoebo, et Pindi felicis alumnis,
Pieridumque choro invisos tractare recuses,
Invenies tantum inversi per viscera coni,
Et loca per duplici quae ditia lumine, Divam
Ingredier, quantum sive hinc, sive inde per illud Incedit spatium, radio quod simplice pallet. Cumque fere triplo, ut supra memoravimus, umbrae,
Qua Phoebe regione meat, sit crassior orbis,
Quam crasso tumeat Dea corpore; donec in umbram
Non penitus toto condens se immerserit ore,
Haud conum inversum attinget: cum tota subibit
Nigrantes umbrae tractus, pertinget ad oram