Latin · Dactylic hexameter
197
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 197
Unproofread scanNot analysed yet
Quae facies rerum fuit illa; e culmine summo
Hinc pueri, et miserae matres, ac rustica turba,
Una omnis, nautae è male tutis navibus inde,
Cum macie obducti vultus, et voce trementi
Frugem inclamarent, frugem vicina sonarent
Litora, et affusi fluctus, atque improbus imo
Insultans frugem Tibris resonaret ab alveo:
Nulla aderat frugis jam copia; nec ferus altam
Posse dabat dorso conscendere Tibris ad Urbem.
Ergo per undantes hinc campos fluctibus, atque hinc,
Arboreas inter frondes, et cespite multo
Densa loca exiguam bino cum remige contra
Ire ratem libuit, collesque exponere ad altos,
Qui tanto dominam rerum in discrimine ad Urbem
Iret, opemque malis peteret, promptamque medelam.