Latin
FINIS LIBRI IV
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 206
Unproofread scanNot analysed yet
Diffundis late. Stupet alta mente volutans
Attonitum mortale genus tam multa repente
Educta, atque adeo brevibus concredita chartis:
Plus unum vidisse hominem, quam viderit omne
Naturam inquirens Sapientûm turba per aevum.
Ergo novum Coelo delapsum ut Numen ab alto
Te supplex unum veneratur, Apollinis ara
Posthabita, tua scripta terit noctuque, diuque
Evolvens, te in vota vocat, te oracula poscit,
Dona tibi, tibi thura parat studiosa juventus,
Altaque marmoreis meditatur templa columnis.
Huc ades o igitur, vatemque inventa canentem,
Magne, tua, atque almae tua tenvia stamina lucis
Tu praesens moderare, incertos tu rege gressus
Da facilem venam, et cantum, versusque sonantes.
Principio 20 albenti radius qui lumine fulget
Candidus, ille quidem quamquam tenuissimus,
atque
In speciem prorsus simplex, quamplurima caeco
Juncta inter sese nexu mage tenvia fila
Continet, atque oculos collatis viribus urget.
His autem, quamquam numero sint innumerali,
Omnibus est dispar filis natura, nec una
Pergendi recto vis tramite, nec color unus.
Namque dedit filo ingenitum natura colorem
Cuique suum, nulla quem vi, non flexibus ullis
Exuat, atque oculos mutato ludat amictu
Nec minus et vires, et recti callis amorem
Cuique suum Natura dedit, quem singula fila
Aeternum servant nullas mutata per artes.
Atque ea 21 si penitus libeat cognoscere; primum
Exordium hic desumo a natura radi