Latin
FINIS LIBRI IV
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 208
Unproofread scanNot analysed yet
Tum verò 24 sociis si singula fila relictis
Adveniant, feriantque acrem longo ordine visum,
Protinus exoritur series tibi certa colorum,
Et varia pulchras depingit imagine formas.
Nec vero 25 sejuncta semel rutilantia fila
Ingenium mutant, et mores. Corpore ab uno
Quod semel intortum magis est, id semper ab omni
Corpore torquetur pariter magis, atque colorem
Quem semel exhibuit, semper, quocumque feratur,
Exhibet, et quovis (dictu mirabile!) fuco
Illita se objiciant venienti corpora, semper
Nativum servat filum quodcumque colorem.