Latin
FINIS LIBRI IV
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 211
Unproofread scanNot analysed yet
Conveniant, rursum candens tibi nascitur albor,
Obruit et nimio perculsos lumine visus.
Quod si plura quidem, sed non simul omnia fila
Junxeris; exoritur mixtus color, isque vel uni
Simplicium assimilis, vel qui discedat ab illis
Omnibus, atque nova percellat lumina forma.
Caeruleus, flavusque color si partibus aequis
Conveniant, viridem cernes exsurgere; at ipse
Restituit flavum viridis, si jungitur olli
Aureus, et vena foecundum divite spargit.
Mille novos generat, violae si fusca nigrantis
Purpura cum roseo coëat permixta rubore;
Cunctorumque idem sunt fons, et origo colorum
Unica, distractae coeuntia stamina lucis.
Neve 28 haec arbitrio mentis conficta feracis