Latin · Dactylic hexameter
212
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 212
Unproofread scanNot analysed yet
Solventes compagem, abscissaque membra secantes.
Ergo oculis lustrare tuis quae diximus, atque
Singula non dubias poteris tentare per artes,
Si libeat: primum sed quae satis apta vidende
Instrumenta, canam: tu mentem adverte canenti.
Principio 29 è pura vitrum tibi selige massa,
Intima cui sparsae non turbent viscera bullae,
Nec vario undantes sinuentur tramite venae
Proh quantum sinuatae undae, quantum obfuit olim
Dispersis clausum bullis vel inane, vel aër!