# De solis ac lunae defectibus 216

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/216

Colligit, et flexum densat jubar, absimilesque
Disjungit radios simul, et variantia fila.
Illa etenim vitro amoto, quod triplice fronte
Procurrit forma triquetrum, si forte nitentem
Sat procul à tenui disjuncta foramine Phoebum
Excipiat, flectit torquens fugientia, sese
Fila decussatae lucis, formamque rotundam,
Crescentemque fuga punctum compingit in unum,
Quoque magis radiorum aditu removetur ab arcto,
Hoc citius medium inflexos conducit ad axem.
Illi iterum fugiunt sese, rutilique rotunda
Syderis ingentem pingunt sub imagine formam.
Ergo, qua coeunt, candentem oppone papyrum
Excipiens Phoebi radios, punctumque coruscans;
Dein triquetrum lenti vitrum adjice: protinus omnes
Diffugient fuci longe, textuque soluto
Punctorum in seriem tenui se tendet imago
Tramite multicolor, purosque ex ordine fucos
Objiciet contemplanti: variantia fila
Disjunget triquetri frons vitri, at contrahet alto Assimiles circum dorso curvata colores Undique lens, totidemque in puncta nitentia coget,
Quot diversa latent in plena stamina luce
Hìc age 35 jam, tenuique acie pertunde papyrum,
Ut liceat, quoscumque libet, transmittere fucos,
Sive rubescentes malis, viridesve, vel atram

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
